factum est autem cum cessassent loqui indignatus Holofernis
vehementer dixit ad Achior
quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israhel
defendatur a Deo suo ut ostendam tibi quia non est deus nisi
Nabuchodonosor
cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum tunc et ipse
cum illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israhel tecum
perditione disperiet
et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universae
terrae tuncque gladius militiae meae transiet per latera tua et
confixus cades inter vulneratos Israhel et non respirabis ultra
donec extermineris cum illis
porro autem si prophetiam tuam veram existimas non concidat
vultus tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te si
verba mea haec putas impleri non posse
ut autem noveris quia simul cum illis haec experieris ecce
ex hac hora illorum populo sociaberis ut dum dignas mei gladii
poenas exceperint ipse simul ultioni subiaceas
tunc Holofernis praecepit servis suis ut conprehenderent
Achior ut ducerent eum in Bethuliam et traderent eum in manu
filiorum Israhel
et accipientes eum servi Holofernis profecti sunt per
campestria sed cum adpropinquassent ad montana exierunt contra
eos fundibalarii
illi autem divertentes a latere montis ligaverunt Achior ad
arborem manibus et pedibus et sic vinctum de restibus
dimiserunt eum et reversi sunt ad dominum suum
porro filii Israhel descendentes de Bethulia venerunt ad
eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi
illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum
vinctum Assyrii reliquissent
in diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de
tribu Symeon et Carmi qui et Gothonihel
in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior
dixit omnia quae locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus
et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum
interficere eum
quemadmodum ipse Holofernis iratus iusserit eum Israhelitis
hac de causa tradi ut dum vinceret filios Israhel tunc etiam
ipsum Achior diversis iubeat suppliciis interire propter hoc
quod dixisset Deus caeli defensor eorum est
cumque universa Achior exposuisset omnis populus cecidit in
faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu
unianimes preces suas Deo effuderunt
dicentes Domine Deus caeli et terrae intuere superbiam
illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum
sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis praesumentes
de te et praesumentes de se et de sua virtute gloriantes
humilias
finito itaque fletu et per totum diem populorum oratione
conpleta consolati sunt Achior
dicentes Deus patrum nostrorum cuius tu virtutem
praedicasti ipse tibi hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis
tu interitum videas
cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis
suis sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi
ita cum tuis omnibus converseris
tunc Ozias finito consilio suscepit eum in domum suam et
fecit cenam magnam
et vocatis omnibus presbyteris simul expleto ieiunio
refecerunt
postea vero convocatus omnis populus et per totam noctem
intra ecclesiam oraverunt petentes auxilium a Deo Israhel